Nicotto Town



雨の灰の日曜日 ひゃくろく時雨ひち

giugno 3 lunedi ☁︎☔︎ 22/14℃


"Dies irae"[1] est sequentia Christianitatis occidentalis, quae in Ecclesia Catholica Romana usque ad annum 1970 intra missam defunctorum canebatur vel dicebatur. Aut Thomae de Celano Franciscano (1200 – ca. 1265)[2] aut Latino Malabrancae Orsini (m. 1294), lectori in studio conventuali Dominicano ad basilicam Sanctae Sabinae in monte Aventino (praecursorem Pontificiae Universitatis Studiorum a Sancto Thoma Aquinate) Romaesito[3] tribuitur.

Dies irae dies illa,Solvet saeclum in favilla:Teste David cum Sibylla.
Quantus tremor est futurus,Quando iudex est venturus,Cuncta stricte discussurus!
Tuba mirum spargens sonumPer sepulcra regionumCoget omnes ante thronum.
Mors stupebit et natura,Cum resurget creatura,Iudicanti responsura.
Liber scriptus proferetur,In quo totum continetur,Unde mundus iudicetur.
Iudex ergo cum sedebit,Quidquid latet apparebit:Nil inultum remanebit.
Quid sum miser tunc dicturus?Quem patronum rogaturus,Cum vix iustus sit securus?
Rex tremendae maiestatis,Qui salvandos salvas gratis:Salva me, fons pietatis.
Recordare Iesu pie,Quod sum causa tuae viae:Ne me perdas illa die.
Quaerens me, sedisti lassus:Redemisti crucem passus:Tantus labor non sit cassus.
Iuste iudex ultionis,Donum fac remissionis,Ante diem rationis.
Ingemisco, tamquam reus:Culpa rubet vultus meus:Supplicanti parce Deus.
Qui Mariam absolvisti,Et latronem exaudisti,Mihi quoque spem dedisti.
Preces meae non sunt dignae:Sed tu bonus fac benigne,Ne perenni cremer igne.
Inter oves locum praesta,Et ab haedis me sequestra,Statuens in parte dextra.
Confutatis maledictis,Flammis acribus addictis,Voca me cum benedictis.
Oro supplex et acclinis,Cor contritum quasi cinis:Gere curam mei finis.
Lacrimosa dies illa,Qua resurget ex favillaIudicandus homo reus:Huic ergo parce Deus.
Pie Iesu Domine,dona eis requiem. Amen.

Verba Sophoniae prophetae Thomas mutavit: 

Dies irae, dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris super civitates munitas et super angulos excelsos. (So. 1:15-16)




月別アーカイブ

2024

2023

2022

2021

2020

2019

2018

2017

2016

2015


Copyright © 2024 SMILE-LAB Co., Ltd. All Rights Reserved.