Nicotto Town



みあげたもんだよ夜空のたんご 155

gennaio 27 lunedi ☀︎☁︎ 9/-4℃


Conclave (-is, n.; e vocabulis cum clave) est in primis pars domus velut cubiculum quae (ut e nomine patet) clave clauditur, deinde conventus collegii cardinalium Ecclesiae Catholicae ad papam eligendum, cuius rei gratia recentioribus temporibus plerumque cardinales in Sacellum Sixtinum ad deliberandum secedunt.

Accurate per litteras apostolicas Ingravescentem Aetatem die 21 Novembris, anno 1970, Paulus papa VI statuit ut Patres Cardinales, cum octogesimum aetatis annum implerent, ius amittant Romanum Pontificem eligendi atque adeo etiam ius in Conclave ingrediendi.

Postquam cardinalis aut etiam vir qui non sit cardinalis in papam electus est, collegii cardinalium subdecanus eum interrogat: "Acceptasne electionem de te canonice factam in Summum Pontificem?" et postea iterum papae nomen ex eo quaerit quod ille sibi imponere velit.

Novi papae nomen coram populo, in foro Sancto Petro dicato congregato, his verbis nuntiatur: "Annuntio vobis gaudium magnum: Habemus Papam! Eminentissimum ac Reverendissimum Dominum, Dominum [N.], Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalem, qui sibi nomen imposuit.




月別アーカイブ

2025

2024

2023

2022

2021

2020

2019

2018

2017

2016

2015


Copyright © 2025 SMILE-LAB Co., Ltd. All Rights Reserved.