Nicotto Town ニコッとタウン

スマホ版あります♪



みあげたもんだよ夜空のたんご 201

7 marzo sabato ☀︎☁︎ 11/4℃


Antonius Lucius Vivaldi (Italice Antonio Lucio Vivaldi; natus Venetiis die 4 Martii 1678 - mortuus Vindobonae die 28 Iulii 1741), Presbyter Ruber (Italice il Prete Rosso) ob coloremcomae per ludibrium appellatus, fuit compositor Barocus Italicus, presbyter, et violinista sollertissimus, ex maximis compositoribus Barocis, qui vivus omnem per Europam gratia ac virtute pollebat. Hodie notus est plerumque ob aliquot concentus pro instrumentis, praecipue pro violina, atque propter sacra opera choralia et plus quam quadraginta melodramata. Notissimum opus eius est Quattuor anni tempora, series quattuor concentuum pro violina.

Compositae sunt multae ex eius compositionibus pro grege musico mulierum Valetudinarii Pietatis (Ospedale della Pietà), domo puerorum desertorum, apud quam Vivaldi ab anno 1703usque ad 1715 et a 1723 ad 1740 operam dedit. Fama fruebatur ob suas operas Venetiis, Mantuae, Vindobonae productas. Vivaldi postquam in Carolum VI imperatorem incidit, honorem petens Vindobonam migravit. Imperator autem mox obiit, et musicographus, sine constanti quaestus fonte, mortuus est pauper.

Musica Vivaldiana, compositore vivo, populo satis grata fuit, sed favorem populi deinde amisit, usque ad eius redintegrationem primo saeculi vicensimi dimidio factam. Vivaldi hodie numeratur inter musicographos Barocos populo gratissimos, quorum musica latissime in tabulis auditoriis est incisa.

#日記広場:日記




月別アーカイブ

2026

2025

2024

2023

2022

2021

2020

2019

2018

2017

2016

2015


Copyright © 2026 SMILE-LAB Co., Ltd. All Rights Reserved.